Ac per Deos immortales, estne quicquam
felicius isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos
appellant, pulcherrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima
fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam.
Principio vacant mortis metu, non mediocri, per Iovem, malo. Vacant
conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt
spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe
futurorum bonorum distenduntur. In summa non dilacerantur millibus curarum,
quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non
invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium
insipientiam accesserint, ne peccant quidem autoribus theologis
|